- CYRUS I
- CYRUS, I.Cambysis fil. ex Mandana Astyagis Regis filiâ, Persarum ac Medorum Rex, qui primus (ut Iustinus, l. 1. c. 6. scribit) devictô Astyage, qui ipsum occidi iusserat per Harpagum, ultimô Medorum Rege, Medorum imperium transtulit in Persas, Olymp. 55. Urb. Cond. 193. Tulli Hostilii 18. M. 3494. et subactâ Asiâ totum Orientem in posestatem redegit. Post Croesum enim devictum, Chaldaeos subegit, et Babylone, per Euphratem in exiguos rivos diductum, ex pugnatâ, iam Monarcha Persarum, an. regni 21. Iudaeos e captivitate, ad Hierosolymam, templumque reaedisicandum, dimisit: Hinc Dei servus apud Esaiam Prophetam, c. 44. v. ult. vocatus. Postremo cum bellum Scythis intulisset, eosque clade magnâ affecisset, Tomyris eô tempore Scitharum Regina, compositis insidiis, ducenta milia Persarum cum ipso Rege trucidavit, ita ut ne nuntius quidem tantae cladis superfuerit; Caput Cyri amputatum, in utrem humanô sanguine repletum coniectum fuit cum hâc exprobatione; Satia te sanguine quem sitisti. Annô regni 30. Imperii 9. Herodor. l. 1. Iustin. l. 1. c. 8. Diodor. Sic. l. 2. Xenophontis enim Cyropaedia, non ad historiae fidem exigenda, Ioseph. Ant. Iud. l. 11. Euseb. Chron. l. 10. Praep. Euang. Scaliger de Emend. Tempor. l. 5. Petavius, Chronol. l. 10. c. 17. Cyrum Persicô sermone Solem significare, auctor est Ctesias, qui Paysatidem Dario praeter Artaxerxem alium filium genuisse narrans, addit: Καὶ τίθεται τὸ ὄνομα αὐτοῦ ἀπὸ τȏυ ἡλίου Κυρον. Plut. in Artax. Ο῾ μὲν οὖν Κῦρος ἀπὸ Κύρου τȏυ παλαιοῦ τοὔνομα ἔχεν, ἐκείνῳ δ᾿ ἀπὸ τȏυ ἡλίου γενέςθαι φασὶ. Κῦρον γὰρ καλεῖν Πέρσας τὸν ἥλιον. Unde apparet, rotô, quod aiunt, caelô Suidam in vocis huius etymo errare, Sic enim ille, Κῦρος ὁ Περσῶν βασιλἐυς οὕτως ἐκλήθη δια τὸ εν τῇ βασιλίνδα λεγομένῃ παιδιᾷ κυριέυσαι τῶ ἡλίκων. Nic. Lloydius. Idem vero nomen et avo et proavo eius, qui Achaemenis nepos fuit, Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. ubi stemma Cyri exhibet. Coeterum, nomen linguâ Persicâ Solem significare, scribit Plut. ut vidimus, ut omnino ex Hebr. Gap desc: Hebrew descendat, a qua radice Ceres Ε῾ρμῆς, Α῎ρης, Osiris, Heros; Horus, Iris, aliaque derivat Georg. Hornius, Hist. Philos. l. 1. c. 6. Nec difficile est conicere, quô moti pastores Cyri nomen Spaco indiderint. Iustinus enim scribit, l. 1. c. 5. Mox Rex inter ludentes sorte delectus. Nimirum summam inter rusticos virtutis opinionem obtinebar: qualibus in Oriente a planetis, Sole inprimis, nomina frequentissime indita sunt etc. Idem tamen alibi ex Persico Kosra, Imperatorem significante, expressum et commune omnium Regum Persarum id nomen titulumque, ac inde Latinorum Caesar ortum fuisse, contendit. Coeterum Mulus, Graec. Η῾μἰονος, idem inoraculo ad Croelum dictus est, cuius tenor, Tunc finem regni eius fore, quando mulus potitus esset sede Regis Medorum. Apud Alphaeum Semiasinus, venict Persa semiasinus, qui vobis iugum imponet servitutis. Quod inde ortum, quia ipse Medo-Persa, Medus a Matre, Persa a Patre, esset, Grotius. Vide quoque Ios. Scaligetum, Notis ad Fragm. Berosi
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.